Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.18.1 | Cic. Fam. 16.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.18.3 |
16.18.1
quid igitur ? non sic oportet ? equidem censeo sic , addendum etiam 'SVO .' sed , si placet , invidia vitetur , quam quidem ego saepe contempsi . tibi διαφόρησιν gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum , dei boni ! quanto mihi illud erit amabilius ! sed si me amas , quod quidem aut facis aut perbelle simulas , quod tamen in modum procedit , sed , ut ut est , indulge valetudini tuae ; cui quidem tu adhuc , dum mihi deservis , servisti non satis .
ea quid postulet non ignoras , πέψιν ,
ἀκοπίαν ,
περίπατον σύμμετρον ,
τρῖψιν ,
εὐλυσίαν κοιλίας . fac bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem . Parhedrum excita ut hortum ipse conducat ; sic holitorem
ipsum commovebis .
16.18.2
Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto , nullo emissario , nulla maceria , nulla casa . iste nos tanta impensa derideat ? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor coronis .
16.18.3
de Crabra quid agatur , etsi nunc quidem etiam nimium est aquae , tamen velim
scire . horologium mittam et libros , si erit sudum . sed tu nullosne tecum libellos ? an pangis aliquid Sophocleum ? fac opus appareat . A . Ligurius , Caesaris familiaris , mortuus est , bonus homo et nobis amicus . te quando exspectemus fac ut sciam . cura te diligenter . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.18.1 | Cic. Fam. 16.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.18.3 |